|
N° 37 Luglio - Dicembre 2003 Pagina 252 |
|||||||||||||||||
|
|||||||||||||||||
La Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti, con le facoltà attribuite dal Sommo Pontefice Giovanni Paolo II, ha approvato i testi della Messa in onore di San Josemaría Escrivá con un decreto in data 2 dicembre 2003. I testi sono i seguenti: Sancti Iosephmariae Escrivá de Balaguer, presbyteri ANT. AD INTROITUM (Ier 3, 15) Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. COLLECTA Deus, qui sanctum Iosephmariam, presbyterum, universalis vocationis ad sanctitatem et ad apostolatum in Ecclesia praeconem effecisti, eius intercessione et exemplo concede, ut, per cotidianum laborem Iesu Filio tuo configuremur et redemptionis operi ardenti amore serviamus. Per Dominum. SUPER OBLATA Suscipe, Sancte Pater, haec munera, quae tibi in commemoratione sancti Iosephmariae offerimus, ut, per sacrificium a Christo in ara crucis oblatum, quod in sacramento repraesentatur, cuncta quae agimus sanctificare digneris. Per Christum. ANT. AD COMMUNIONEM (Mt 20, 28) Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. POST COMMUNIONEM Sacramenta, quae sumpsimus, Domine Deus noster, in celebratione sancti Iosephmariae, spiritum adoptionis filiorum in nobis corroborent, ut, voluntati tuae fideliter inhaerentes, in sanctitatis via laeti ambulemus. Per Christum. |
|
||||||||||||||||
|
|||||||||||||||||
Romana - Bollettino della Prelatura della Santa Croce e Opus Dei Redazione: V.le Bruno Buozzi 73 - 00197 Roma | redazione@romana.org Amministrazione: it@romana.org |
|||||||||||||||||