envelope-oenvelopebookscartsearchmenu

Alcuni Decreti

Decreto di erezione della Delegazione della Polonia, dipendente dal Prelato

Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO

Dei et Apostolicae Sedis gratia

Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Attento praescripto n. 152 § 2 Codicis iuris particularis Praelaturae Nostrae, praesentibus his litteris erigimus atque erectam declaramus Delegationem directe a Nobis dependentem Polonicam, cuius fines iidem erunt atque Nationis Poloniae.

Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, die 9 aprilis 1990.

ALVARUS DEL PORTILLO

Prael.

ROBERTUS BUCCIARELLI

Curiae Praelatitiae Cancellarius

Il Prelato ha concesso ai Vicari Regionali la facoltà di dare le lettere dimissorie per l'ordinazionale diaconale e presbiterale in talune circostanze. Ecco il testo del Decreto.

Nos Dr. D. ALVARUS DEL PORTILLO

Dei et Apostolicae Sedis gratia

Praelatus Sanctae Crucis et Operis Dei

D E C R E T U M

Cum officium Nobis incumbat omnia apte disponendi, ut Praelaturae fideles peculiari ea cura pastorali semper gaudere queant, quae ab ipsius Praelaturae sacerdotibus praebetur, utque apte ad effectum deducatur apostolatus nobis exercendus, organica quidem ac necessaria cooperatione inter laicos et sacerdotes semper perficiendus, re mature coram Deo perpensa, praesenti Decreto mandatum speciale Vicariis Regionalibus conferimus, ut iidem, de consensu sui Consilii et accurate servatis omnibus, quae de hac materia in iure praescribuntur, litteras dimissorias ad sacros ordines diaconatus et presbyteratus pro membris Praelaturae incorporatis et in Natione domicilium habentibus dare possint, si, quacumque de causa, communicatio cum Praelato omnino impediatur et talis rerum status ultra annum duraturus praevideatur, dummodo:

1º sacerdotum necessitas urgeat, ut Praelaturae apostolatus recte exerceri queat;

2º candidati omnes adimpleant condiciones iure statutas et libere atque in scriptis ad sacros ordines admitti expostulent.

Vicarius Regionalis vero, si hac facultate uti debeat, quamprimum id fieri poterit, Praelatum certiorem reddere ne omittat.

Datum Romae, ex Aedibus Curiae Nostrae Praelatitiae, die 25 iunii 1990.

ALVARUS DEL PORTILLO

Prael.

ROBERTUS BUCCIARELLI

Curiae Praelatitiae Cancellarius

Romana, n. 10, Gennaio-Giugno 1990, p. 69-70.

Invia ad un amico